monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 42
{XVI} totam eam Macedones Mygdoniam cognominaverunt a similitudine. oppida Alexandria, item Antiochia quam Nesebin vocant; abest ab Artaxatis DCCL p. fuit et Ninos, inposita Tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua vero fronte, quae tendit ad Caspium mare, Atrapatene, ab Armeniae Otene regione discreta Araxe. oppidum eius Gazae, ab Artaxatis CCCCL p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atrapateni.